monumenta.ch > Plinius > sectio 63

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 14, 63
{VIII} tria eius genera: austerum, dulce, tenue. quidam ita distingunt, summis collibus Caucinum gigni, mediis Faustinianum, imis Falernum. non omittendum autem nulli eorum quae celebrentur iucundum saporem uvae esse.